Deus egere voluit in pauperibus. Commendaverim vobis, fratres mei: date panem terrenum, et pulsate ad coelestem. Dominus panis est: Ego sum panis, inquit, vitae 14Joan. VI, 35 . Quomodo dabit tibi, qui non das egenti? Eget ad te alter, eges ad alterum: et cum eges ad alterum et eget ad te alter, ille ad egentem eget. Nam ad quem tu eges, nullius eget. Fac quod circa te fiat. Non enim quomodo inter se solent improperare quodam modo beneficia amici: Ego tibi praestiti hoc; respondetur, Et ego tibi hoc: vult ut praestemus ei, quia et ipse praestitit nobis. Nullius indiget, ideo verus est Dominus. Dixi Domino: Deus meus es tu, quoniam bonorum meorum non eges 15Psal. XV, 2 . Cum ergo sit Dominus et verus Dominus, et bonorum nostrorum non egeat; tamen ut aliquid etiam erga illum faceremus, esurire dignatus est in pauperibus suis. Esurivi, inquit, et dedistis mihi manducare. Domine, quando te vidimus esurientem? Cum uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Breviter ergo audiant homines, digneque considerent quantum sit meritum, Christum pavisse esurientem; et quale sit crimen, Christum contempsisse esurientem.