TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Christus abire vult, ut absente carne divinitas ipsius cogitetur. Filius Dei in se non minor per incarnationem. Quod ergo ait Joannes attendite: Si diligeretis me, gauderetis, quia vado ad Patrem; quoniam Pater major me est. Quomodo aequalis, sicut dicit Apostolus? Sicut ipse Dominus, Ego et Pater unum sumus. Et alio loco, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quomodo hic, Quia Pater major me est? Vox ista, fratres, quantum Dominus aspirat advertere, quodam modo exprobrantis fuit et consolantis. Fixi enim erant in homine, et Deum cogitare non poterant. Tunc enim cogitarent Deum, si ab illis et ab eorum oculis homo auferretur, ut amputata familiaritate quae cum carne erat facta, discerent vel absente carne divinitatem cogitare. Ergo hoc eis ait: Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Quare? Ut cum eo ad Patrem, possitis me cogitare aequalem Patri. Propterea enim major me est: adhuc cum videtis me in carne, adhuc major me est Pater. Videte si suscepistis: non enim noverant nisi hominem cogitare. Hoc dico aliquanto planius, propter fratres nostros tardiores: qui autem intellexerunt, ferant tarditatem caeterorum et imitentur ipsum Dominum, qui cum in forma Dei esset, humiliavit se, factus obediens usque ad mortem. Si me diligeretis, quid est hoc? Si me diligeretis, gauderetis, quia eo ad Patrem. Si me diligeretis, quid aliud est, quam, non me diligitis? Quid ergo diligitis? Carnem quam videtis. Ipsam enim non vultis ab oculis discedere. Si autem me diligeretis: quid est, me? In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 10Joan. I, 1 : quod ait ipse Joannes. Si ergo sic me diligeretis, quomodo per me facta sunt omnia, gauderetis, quoniam vado ad Patrem. Quare? Quoniam Pater major me est. Adhuc cum me videtis in terra, major me est Pater. Discedam ab oculis vestris; tollatur ab aspectibus caro mortalis, quae propter vestram mortalitatem suscepta est; indumentum hoc, quod humilitate suscepi, incipiatis non videre: levetur tamen in coelum. ut discatis quid speretis. Non enim dimisit hic ipsam tunicam, quam hic voluit indui. Nam si hic illam dimisisset, desperarent omnes de resurrectione carnis. Modo enim levavit eam in coelum, et sunt qui dubitent de carnis resurrectione. Si Deus in se illam ostendit, homini negaturus est illam? Deus enim accepit illam miseratione, homo autem conditione. Et tamen ostendit illam, confirmavit illos, et levavit illam. Subducto autem ab oculis carnali aspectu, jam illi hominem non viderunt. Si quid erat in cordibus eorum tractum de desiderio carnali, quasi contristatum est in ipsis. Congregati sunt tamen in unum, et coeperunt orare. Ille autem missurus erat post istum decem diebus interpositis Spiritum sanctum, ut Spiritus sanctus impleret eos amore spirituali, auferens eis desideria carnalia. Faciebat eos jam sic intelligere Christum quomodo erat Verbum Dei, Deus apud Deum, per quod facta sunt omnia. Non autem possent impleri tali intellectu, nisi carnalis charitas ab eorum oculis discessisset. Et ideo dixit, Si me diligeretis, gauderetis, quia eo apud Patrem; quoniam Pater major me est. Secundum hominem major me est, aequalis secundum Deum: aequalis secundum naturam, major secundum Filii misericordiam. Humiliavit enim eum, non infra se tantum, sed et infra Angelos, sicut Scriptura dicit 11Psal. VIII, 6. Non est minor; et si aliquantum susceptione carnis ab aequalitate Patris videtis recessisse Filium, unde nunquam recedit: sed accipiendo carnem (accepit enim hominem), non mutatus est. Quomodo qui accipit vestem, non vertitur in vestem, sed manet ipse integer homo intus: et si senator accipiat vestem servilem, si forte non potest intrare ad consolandum aliquem in carcere compeditum cum ipsa senatoria veste, accipit habitum carceris, videtur sordidus habitus per humanitatem; sed intus manet dignitas senatoria tanto magis integra, quanto majore misericordia voluit quod humilitatis erat induere. Sic et Dominus manens Deus, manens Verbum, manens sapientia, manens virtus divina, manens in gubernatione coelorum, manens in administratione terrarum, implens Angelos, totus ubique, totus in mundo, totus in Patriarchis, totus in Prophetis, totus in omnibus sanctis, totus in utero Virginis, ad induendam carnem, ad conjungendam sibi tanquam sponsam, ut procederet de thalamo suo sponsus, ut desponsaret Ecclesiam virginem castam. Ad hoc ergo minor Patre, quia homo: aequalis autem Patri, quia Deus. Tollite ergo de medio desideria carnalia. Tanquam hoc diceret Apostolis suis: Non vultis me dimittere (quomodo unusquisque non vult dimittere amicum suum, tanquam dicens: Esto nobiscum aliquantum, refrigeratur anima nostra quando te videmus); sed melius est ut istam carnem non videatis, et divinitatem cogitetis. Tollo me a vobis exterius, et me ipso impleo vos interius. Numquid enim secundum carnem et cum carne intrat in cor Christus? Secundum divinitatem possidet cor: secundum carnem per oculos loquitur ad cor, et admonet foras; habitans intus, ut interius nos convertamur, et vivificemur ex ipso, et formemur ex ipso; quia forma est omnium infabricata.

Notes

  1. 10. Joan. I, 1
  2. 11. Psal. VIII, 6