TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Gratia. Sed dicit aliquis: Per Jesum Christum facti sumus, ut etiam homines essemus. Ita vero, per Jesum Christum facti sunt et Pagani. Nam Pagani, non ut essent Pagani, sed ut essent homines, per Jesum Christum facti sunt. Quis est enim Jesus Christus, nisi in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum? Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt 6Joan. I, 1-3 . Illi ergo debent et Pagani quod homines creati sunt; et tanto magis puniendi, quia dimiserunt eum a quo facti sunt, et coluerunt quae ipsi fecerunt.

Notes

  1. 6. Joan. I, 1-3