TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Filius Dei consubstantialis et coaeternus Patri. Sed jubet Pater, inquit, ut faciat Filius. Carnaliter quidem sapis, sed sine praejudicio veritatis, cedo tibi. Ecce Pater jubet, Filius obsequitur: numquid ideo non est ejus naturae Filius, quia ille jubet, ille obsequitur? Da mihi duos homines, patrem et filium: homines sunt duo; qui jubet, homo est; qui obsequitur, homo est: qui jubet et qui obsequitur, unam habent eamdemque naturam. Numquid ille qui jubet, non de natura sua genuit filium? Numquid ille qui obsequitur, obsequendo naturam perdidit? Accipe ergo interim, quomodo accipis duos homines, Patrem jubentem, Filium obsequentem, tamen Deum et Deum. Sed simul isti duo sunt homines, simul ille unus Deus: hoc est divinum miraculum. Interim si vis ut tecum agnoscam obsequium, prius mecum agnosce naturam. Hoc genuit Pater, quod ipse est. Si aliud genuit Pater, quam quod est ipse, non verum genuit Filium: Pater dicit ad Filium Ex utero ante luciferum genui te 4Psal. CIX, 3 . Quid est, ante luciferum? Per luciferum significantur tempora. Ergo ante tempora, ante omne quod ante dicitur; ante omne quod non est, vel ante omne quod est. Non enim ait Evangelium, In principio fecit Deus Verbum; quomodo dixit, In principio fecit Deus coelum et terram 5Gen. I, 1 : aut, In principio natum est Verbum; aut, In principio Deus genuit Verbum, Sed quid ait? Erat, erat, erat . Audis Erat, crede. In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum 6Joan. I, 1 . Toties audis, Erat; noli quaerere tempus, quia semper erat. Ille ergo qui semper erat, et cum Filio semper erat, quia potens est Deus sine tempore generare; ille dixit ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. Quid est, Ex utero? Deus habuit uterum? Putabimus Deum per membra corporalia esse dispositum? Absit. Et quare dixit, Ex utero, nisi ut intelligeretur de sua substantia genuisse? Ergo ex utero hoc processit, quod erat ipse qui genuit. Nam si aliud erat qui genuit, aliud autem ex utero processit; monstrum est, non Filius.

Notes

  1. 4. Psal. CIX, 3
  2. 5. Gen. I, 1
  3. 6. Joan. I, 1