Justitia Dei, quae Judaeis et Pelagianis ignota est. Gratia in Veteri Testamento occulta, in Novo revelata. Haec est ergo justitia Dei. Quomodo dicitur, Domini salus 20Psal. III, 9 , non qua salvus est Dominus, sed quam dat eis quos salvos facit: sic et Dei gratia per Jesum Christum Dominum nostrum, justitia Dei dicitur, non qua justus est Dominus, sed qua justificat eos quos ex impiis justos facit. Quidam vero, quomodo aliquando Judaei, et Christianos se dici volunt, et adhuc ignorantes Dei justitiam, suam volunt constituere, etiam temporibus nostris, temporibus apertae gratiae, temporibus nunc revelatae prius occultae gratiae, temporibus nunc in area manifestae gratiae, quae aliquando latebat in vellere. Paucos intellexisse video, plures non intellexisse, quos ego nequaquam tacendo fraudabo. Quidam de antiquis justis Gedeon petivit a Domino signum, et dixit: Peto, Domine, ut vellus hoc quod in area pono, compluatur, et area sicca sit. Factum est: complutum est vellus, area tota sicca erat. Expressit mane vellus in pelve; quoniam humilibus datur gratia: et in pelve nostis quid fecerit Dominus discipulis suis. Item petivit alterum signum: Volo, inquit, Domine, ut vellus siccum sit, area compluta. Et hoc factum est (Judicum IV, 37-40) . Repete tempus veteris Testamenti, gratia occulta est in nube, tanquam imber in vellere. Attende modo tempus Novi Testamenti, discute gentem Judaeorum, quasi vellus siccum invenies: orbis vero totus tanquam illa area plenus est gratia non occulta, sed manifesta. Unde multum plangere cogimur fratres nostros, qui non contra occultam, sed contra apertam gratiam manifestamque contendunt. Ignoscitur Judaeis. Quid, Christiani? quare inimici gratiae Christi? Quare de vobis praesumentes? quare ingrati? Quare enim Christus venit? Numquid natura hic non erat? Natura non erat, quam multum laudando decipitis? Numquid Lex hic non erat? Sed ait Apostolus: Si per Legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est 21Galat. II, 21 . Quod ait Apostolus de lege, hoc nos istis dicimus de natura: Si per naturam justitia, ergo Christus gratis mortuus est.