TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Incarnatio Christi opus est totius Trinitatis. Virginitatis propositum in Maria. Quomodo in virgine tale Verbum? Omnia per ipsum facta sunt. Quid est, Omnia? Quidquid factum est a Deo, per ipsum factum est. Noli, frater, ab isto tanto opere separare Spiritum sanctum. A quo tanto opere? Non parvum opus, magnum opus sunt Angeli: carnem Christi sedentem ad dexteram Patris adorant Angeli. Tale ergo opus operatus est maxime Spiritus sanctus. In isto opere cognominatus est, quando sanctae Virgini per angelum futurus nuntiatus est filius. Illa quia proposuerat virginitatem, et erat maritus ejus, non ablator, sed custos pudoris: imo non custos, quia Deus custodiebat; sed testis pudoris virginalis fuit maritus, ne de adulterio gravida putaretur: quando ei nuntiavit angelus, ait, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Si cognoscere disponeret, non miraretur. Illa admiratio, propositi est testificatio, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? Quomodo fiet? Et angelus ad eam: Spiritus sanctus superveniet in te. Ecce quomodo fiet quod quaeris: Et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei 4Luc. I, 34, 35 Et bene dixit, Obumbrabit tibi: ne tua virginitas aestum libidinis sentiat. Et cum praegnans esset, dictum est de illa, Inventa est Maria habens de Spiritu sancto in utero 5Matth. I, 18 . Operatus est ergo Spiritus sanctus carnem Christi. Operatus est et ipse unigenitus Filius Dei carnem suam. Unde probamus? Quia inde ait Scriptura: Sapientia aedificavit sibi domum 6Prov. IX, 1 .

Notes

  1. 4. Luc. I, 34, 35
  2. 5. Matth. I, 18
  3. 6. Prov. IX, 1