TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Prima petitio.--Vos ergo, inquit, dicite: Pater noster, qui es in coelis. Ubi vos (videtis) Deum Patrem habere coepistis. Sed habebitis, cum nati fueritis. Quanquam et modo antequam nascamini, illius semine concepti estis, tanquam utero Ecclesiae in fonte pariendi. Pater noster, qui es in coelis. Mementote, vos Patrem habere in coelis. Mementote, vos de patre Adam natos in mortem, de Patre Deo regenerandos ad vitam. Quae et dicitis, in cordibus vestris dicite. Sit orantis affectus, et erit exaudientis effectus. Sanctificetur nomen tuum. Quid rogas ut sanctificetur nomen Dei? Sanctum est. Quid rogas, quod jam sanctum est? Deinde cum rogas ut sanctificetur nomen ipsius, nonne quasi pro illo illum rogas, et non pro te? Intellige, et pro te rogas. Hoc enim rogas, ut quod semper sanctum est in se, sanctificetur in te. Quid est, sanctificetur? Sanctum habeatur, non contemnatur. Ergo vides quia cum optas, tibi bonum optas. Tibi enim malum est si contempseris nomen Dei, non Deo.