TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Pulsantibus ostium cur non aperitur. Vide quid est, Date nobis oleum. Audierunt, Ite potius ad vendentes. Quia laudibus humanis bene vivere consuestis, vobiscum oleum non portatis: non autem nos damus; ne forte non sufficiat nobis et vobis. Vix enim de nobis judicamus, quanto minus possumus judicare de vobis? Quid est, Vix de nobis judicamus? Quia cum rex justus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor 17Prov. XX, 8, 9? Forte tu non invenis aliquid in conscientia tua; et invenit ille qui melius videt, cujus acies divina penetrat altiora: videt forte aliquid, invenit forte aliquid. Quanto melius illi dicis, Ne intres in judicium cum servo tuo 18Psal. CXLII, 2 ? Etiam quanto melius dicis, Dimitte nobis debita nostra? Quia et dicitur tibi propter illas faces, propter illas lampades: Esurivi, et dedisti mihi manducare 19Matth. XXV, 35. Quid ergo? et illae non illud fecerunt? Non fecerunt ante illum. Sed quomodo fecerunt? Quomodo prohibet Dominus, qui dixit, Cavete facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis: alioquin non habebitis mercedem apud Patrem vestrum qui in coelis est. Et nolite similes esse hypocritis, quando oratis. Amant enim stare in plateis et orare, ut videantur ab hominibus. Amen dico vobis, perceperunt mercedem suam 20Matth. VI, 1, 5 . Emerunt oleum, pretium dederunt: emerunt, non sunt fraudati laudibus humanis; quaesierunt laudes humanas, habuerunt. Istae laudes humanae in die judicii non eos adjuvant. Illae autem quomodo fecerunt? Luceant opera vestra coram hominibus, ut videant bona facta vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in coelis est 21Id. V, 16 . Non ait, Vos. Non enim de tuo habes oleum. Jacta te, et dic, Habeo: sed ab eo. Quid enim habes, quod non accepisti 22I Cor. IV, 7? Ergo illae sic fecerunt, illae sic.

Notes

  1. 17. Prov. XX, 8, 9
  2. 18. Psal. CXLII, 2
  3. 19. Matth. XXV, 35
  4. 20. Matth. VI, 1, 5
  5. 21. Id. V, 16
  6. 22. I Cor. IV, 7