Consilium Dei de faciendis eleemosynis nunc amplectendum. De faciendis ergo eleemosynis, et comparanda animae requie in posterum, ut faciamus bene cum anima nostra, quod perverse dixit luxuria, dixit et Moyses, dixerunt et Prophetae. Audiamus cum vivimus. Quia ibi frustra concupiscit audire, qui contempsit ista cum audiret. An exspectamus ut aliquis et a mortuis resurgat, et dicat nobis, ut faciamus cum anima nostra bene? Jam et hoc factum est: non resurrexit pater tuus, sed resurrexit Dominus tuus. Ipsum audi, accipe bonum consilium. Noli parcere thesauris tuis, eroga quantum potes. Luxuriae vox orat: Domini vox facta est. Eroga quantum potes, fac bene cum anima tua, ne auferatur hac nocte anima tua. Habetis in nomine Christi, quantum arbitror, sermonem de faciendis eleemosynis. Vox ista vestra laudantium, tunc accepta est Domino, si videat et manus operantium.