TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quare per Joseph numerantur, non per Mariam. Jam vero illud quia movere non debet, quare per Joseph, et non per Mariam generationes numerentur, satis dictum est: quia sicut illa sine carnali concupiscentia mater, sic ille sine carnali commixtione pater. Per illum ergo descendant, et per illum ascendant generationes. Nec eum propterea separemus, quia defuit carnalis concupiscentia. Major puritas confirmet paternitatem: ne ipsa sancta Maria nos reprehendat. Illa enim nomen suum praeponere noluit marito suo; sed dixit, Pater tuus et ego dolentes quaerebamus te 51Luc. II, 48 . Non ergo faciant perversi murmuratores, quod conjux casta non fecit. Numeremus ergo per Joseph: quia sicut caste maritus, sic caste pater est. Sed praeponamus virum feminae ordine naturae et legis Dei. Nam si remoto illo illam constituamus; dicit ille, et recte dicit, Quare me separastis? Quare non per me generationes vel ascendunt, vel descendunt? An dicitur ei, Quia non tu genuisti opere carnis tuae? Sed respondebit, Numquid et illa opere carnis suae peperit? Quod Spiritus sanctus operatus est, utrisque operatus est. Cum esset, inquit, homo justus. Justus ergo vir, justa femina. Spiritus sanctus in amborum justitia requiescens, ambobus filium dedit. Sed in eo sexu quem parere decebat, operatus est hoc, quod etiam marito nasceretur. Itaque ambobus dicit angelus ut puero nomen imponant; ubi parentum declaratur auctoritas. Nam et Zacharias cum adhuc mutus esset, filio nato mater nomen imponebat. Et cum illi qui aderant innuerent patri quid eum vellet vocari, acceptis pugillaribus hoc scripsit, quod illa jam dixerat 52Id. I, 60-63. Dicitur et Mariae, Ecce concipies filium, et vocabis nomen ejus Jesum 53Ibid., 31 : dicitur etiam ad Joseph, Joseph fili David, ne metueris accipere Mariam conjugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spiritu sancto est. Pariet autem filium, et vocabis nomen ejus Jesum: hic salvabit populum suum a peccatis eorum 54Matth. I, 20, 21 . Dicitur etiam, Et peperit ei filium 55Luc. II, 7 : ubi omnino pater non carne, sed charitate firmatur. Sic ergo pater sicuti est. Cautissime enim Evangelistae et prudentissime per illum numerant, sive Matthaeus descendens ab Abraham usque ad Christum, sive Lucas ascendens a Christo per Abraham usque ad Deum. Ille descendens numerat, ille ascendens, ambo per Joseph. Quare? Quia pater. Quare pater? Quia tanto firmius pater, quanto castius pater. Aliter quidem putabatur esse pater Domini nostri Jesu Christi, scilicet sicut caeteri patres carne generantes, non solo spirituali affectu liberos suscipientes. Nam dixit et Lucas, Qui putabatur esse pater Jesu 56Id. III, 23 . Quare putabatur? Quia humana putatio et existimatio illuc ferebatur, quod solet ab hominibus fieri. Non ergo de semine Joseph Dominus, quamvis hoc putaretur: et tamen pietati et charitati Joseph natus est de Maria virgine filius, idemque Filius Dei.

Notes

  1. 51. Luc. II, 48
  2. 52. Id. I, 60-63
  3. 53. Ibid., 31
  4. 54. Matth. I, 20, 21
  5. 55. Luc. II, 7
  6. 56. Id. III, 23