Eos factis non posse dicere, Dominus Jesus. Videmini vobis dicere, Dominus Jesus. Et forte non intelligentes attenditis ad id quod Apostolus ait: Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto 19I Cor. XII, 3 . Sed hoc quod ait, dicit, signate positum est, et proprio quodam modo. Nemo enim dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: sed si dicit factis, non solis verbis. Nam possunt dicere, Dominus Jesus, etiam de quibus ait, Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite 20Matth. XXIII, 3 . Omnes haereses, quas utique etiam vos improbatis, dicunt, Dominus Jesus. Nec utique segregaturus est de regno coelorum eos, quos invenerit in Spiritu sancto; et tamen ait: Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. Sed Nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto: nemo plane, sed eo modo quo dictum est, id est factis. Unde secutus adjunxit: Sed is qui facit voluntatem Patris mei, qui in coelis est, ipse intrabit in regnum coelorum 21Id. VII, 21 . Dicit enim et de quibusdam idem apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant 22Tit. I, 16 . Quemadmodum negatur factis, sic dicitur factis. Hoc modo dicendi nemo dicit, Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto. Si ergo unitati non accesseritis, segregantes vosmetipsos, animales eritis, Spiritum non habentes. Si autem ficte accesseritis, Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum 23Sap. I, 5 . Tunc ergo vos sanctum Spiritum habere cognoscite, quando mentem vestram per sinceram charitatem unitati consenseritis haerere. Haec eis respondeamus dicentibus, Quid accepturi sumus! nosque ipsos, fratres, exemplum illis bonorum operum praebeamus, nec quia stamus superbientes, nec de jacentibus desperantes.