TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quantum diligere invicem praecipimur. Accessit adhuc Dominus, et docuit adhuc: tanquam diceremus ei, Et quomodo nos dilexisti, ut sciamus et nos quemadmodum nos diligere debeamus? Audite: Majorem hac charitatem nemo habet, quam ut animam suam ponat pro amicis suis 1Joan. XV, 12, 13 . Sic diligite invicem, ut unusquisque animam suam ponat pro caeteris. Hoc enim martyres fecerunt, quod et ipse Joannes evangelista in Epistola sua dicit: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus animas nostras pro fratribus ponere 2I Joan. III, 16 . Acceditis ad mensam potentis: nostis fideles ad quam mensam acceditis: recolite Scripturam dicentem, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam oportet te talia praeparare 3Prov. XXIII, 1, 2 . Ad quam mensam potentis accedis? Qui tibi exhibet se ipsum, non mensam coquorum arte conditam: exhibet tibi Christus suam mensam, scilicet semetipsum. Accede ad hanc mensam, et saturare. Esto pauper, et saturaberis. Edent pauperes, et saturabuntur 4Psal. XXI, 27 . Scito quoniam talia te oportet praeparare. Ut intelligas, Joannem expositorem attende. Forte enim nesciebas quid sit, Cum accedis ad mensam potentis, scito quoniam talia te oportet praeparare. Audi expositorem: Sicut Christus animam suam pro nobis posuit, sic et nos debemus talia praeparare. Quid est, talia praeparare? Animas pro fratribus ponere.

Notes

  1. 1. Joan. XV, 12, 13
  2. 2. I Joan. III, 16
  3. 3. Prov. XXIII, 1, 2
  4. 4. Psal. XXI, 27