TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Discumbens sine veste nuptiali reprobatus. Iste ergo sponsus speciosus forma prae filiis hominum, deformis factus ut pulchram faceret sponsam, cui dicitur, O decora inter mulieres 9Cant. I, 7 ! de qua dicitur, Quae est ista quae ascendit dealbata 10Id. III, 6 , illuminata, non colore mendacii fuscata? invenit ergo iste qui vocavit ad nuptias, hominem non habentem vestem nuptialem, et ait illi, Amice, quid huc intratsi non habens vestem nuptialem? At ille obmutuit. Non enim invenit quod responderet. Et ait paterfamilias qui intraverat: Ligate illi manus et pedes, et projicite illum in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. De tam parva culpa tam magna poena? Magna enim. Parva dicitur culpa non habere vestem nuptialem: parva, sed non intelligentibus. Quando ille sic succenseret, quando ille sic judicaret, ut propter vestem nuptialem quam non habebat, mitteret eum ligatis manibus et pedibus in tenebras exteriores, ubi esset fletus et stridor dentium, nisi culpa esset valde gravis vestem non habere nuptialem? Dico: quia per me invitati estis, et si vos ille invitavit, per nos invitavit. In convivio estis omnes, habetote vestem nuptialem. Expono quae est, ut omnes habeatis, et si aliquis me non audit qui non habet, antequam veniat paterfamilias et convivas suos inspiciat, mutetur in melius, accipiat vestem nuptialem, securus discumbat.

Notes

  1. 9. Cant. I, 7
  2. 10. Id. III, 6