TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Vestis nuptialis, charitas. Quid est vestis nuptialis? Quaeramus illam in Litteris sanctis. Quid est vestis nuptialis? Sine dubio aliquid est quod mali et boni commune non habent: hoc inveniamus, et invenimus vestem nuptialem. In donis Dei quid est quod commune non habent boni et mali? Quod homines sumus et pecora non sumus, Dei donum est: sed commune hoc cum bonis et malis. Quod nobis lux de coelo oritur, de nube pluviae descendunt, fontes manant, agri fructificant, dona sunt, sed bonis malisque communia. Intremus ad nuptias; foris alios relinquamus, qui non venerunt vocati. Ipsos convivas, id est, Christianos consideremus. Baptismus donum Dei est, habent illum boni et mali. Altaris Sacramenta simul accipiunt boni et mali. Prophetavit Saül iniquus, et viro sancto atque justissimo infestus; dum eum persequeretur prophetavit 12I Reg. XIX. Numquid dicuntur credere soli boni? Et daemones credunt, et contremiscunt 13Jacobi II, 19 . Quid facio? Excussi omnia, et ad vestem illam nondum perveni. Involucrum meum explicavi, omnia vel pene omnia consideravi, ad vestem illam nondum perveni. Quodam loco Paulus apostolus attulit mihi magnum involucrum magnarum rerum; exposuit ante me, et dixi ei, Ostende mihi si forte hic illam vestem nuptialem reperisti. Coepit excutere singula, et dicere: Si linguis hominum loquar et Angelorum, si habeam omnem scientiam, et prophetiam, et omnem fidem, ita ut montes transferam; si distribuero omnia mea pauperibus, et tradam corpus meum ut ardeam. Magnae vestes: nondum tamen est illa nuptialis. Jam profer nobis nuptialem vestem. Quid nos, Apostole, suspendis? Prophetia forte Dei donum est, quod non habent boni et mali. Si charitatem, inquit, non habeam, nihil sum, nihil mihi prodest 14I Cor. XIII, 1-3 . Ecce vestis nuptialis: induite vos, o convivae, ut securi discumbatis. Nolite dicere: Ad istam vestem habendam pauperes sumus. Vestite, et vestimini. Hiems est: vestite nudos: nudus est Christus; et quicumque non habetis vestem nuptialem, dabit illam. Ad illum currite, ipsum rogate: novit sanctificare fideles suos, novit vestire nudos suos. Ut possitis vestem habentes nuptialem non timere tenebras exteriores, vincula membrorum et manuum et pedum; non deficiant opera. Si deficiunt, ligatis manibus quid facturus est? ligatis pedibus quo fugiturus est? Illam teneatis vestem nuptialem, induimini ipsam, et securi discumbite, quando venit inspicere. Dies judicii aderit: magnum spatium modo largitur, qui nudus erat aliquando vestiatur.

Notes

  1. 12. I Reg. XIX
  2. 13. Jacobi II, 19
  3. 14. I Cor. XIII, 1-3