TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Spiritus sanctus ideo bis datus, ut duo praecepta charitatis commendarentur. Videte, fratres mei. Quaerat a me aliquis, Quare bis dedit Spiritum sanctum? Multi multa dixerunt, et sicut homines quaesierunt: et aliquid dixerunt quod non est contra fidem; alius hoc, alius illud, utrumque quod non excederet regulam veritatis. Si dicam me scire quare bis dederit, mentiar vobis. Nescio. Qui se dicit scire quod nescit, temerarius est: qui se negat scire quod scit, ingratus est. Ergo fateor vobis, quare bis dederit Dominus Spiritum sanctum, adhuc quaero: ad aliquid certius pervenire cupio. Adjuvet me Dominus orantibus vobis, ut quod donare dignatur, et vobis non taceatur. Ergo nescio. Quid tamen existimem nondum sciens, nondum pro certo tenens, sicut certissimum teneo dedisse; quid ergo existimem, non tacebo. Si hoc est, confirmet Dominus: si aliud est quod verius appareat, donet Dominus. Ergo arbitror, sed arbitror, ideo bis datum esse Spirtum sanctum, ut commendarentur duo praecepta charitatis. Duo sunt enim praecepta, et una est charitas: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua: et, Diliges proximum tuum, tanquam te ipsum. In his duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 15Matth. XXII, 37-40 . Una charitas, et duo praecepta: unus Spiritus, et duo data. Non enim alius datus est prius, et alius datus est postea: quia non alia charitas diligit proximum, quam illa quae diligit Deum. Non ergo alia charitas est. Qua charitate proximum, ipsa charitate diligimus et Deum. Sed quia aliud est Deus, aliud proximus; una charitate diliguntur, non sunt tamen unum qui diliguntur: quia ergo magna est primitus commendanda dilectio Dei, secunda dilectio proximi; a secunda autem incipitur, ut ad primam perveniatur: Si enim fratrem quem vides non diligis; Deum quem non vides, quomodo diligere poteris 16I Joan. IV, 20 ? Ideo forte informans nos ad dilectionem proximi, dedit in terra conspicuus et proximis proximus Spiritum sanctum, insufflando in faciem eorum; et ab hac maxime charitate quae in coelis est, de coelo misit Spiritum sanctum. Spiritum sanctum accipe in terra, et diligis fratrem: accipe de coelo, et diligis Deum. Quia et in terra quod accepisti, de coelo est. In terra Christus dedit, sed de coelo est quod dedit. Ille enim dedit, qui de coelo descendit. Hic invenit cui daret, sed inde attulit quod daret.

Notes

  1. 15. Matth. XXII, 37-40
  2. 16. I Joan. IV, 20