Dei providentia in ordinatione malorum. Non quia videntur perversae res humanae, videatur nobis non esse gubernationem rerum humanarum. Omnes enim homines in locis suis ordinantur: sed unicuique videtur quia ordinem non habent. Tu tantum vide quid velis esse: nam quomodo volueris esse, novit artifex ubi te ponat. Pictorem attende. Ponuntur ante illum varii colores, et novit ubi ponat quemque colorem. Certe peccator niger color esse voluit: ideo nescit ordo artificis ubi eum ponat? Quanta ordinat de nigro colore? quanta ornamenta facit pictor? Facit inde capillos, facit barbam, facit supercilia: non facit frontem, nisi de albo. Tu vide quid velis esse: non cures ubi te ordinet qui non novit errare, scit ubi te ponat. Sic enim per leges istas mundi videmus hoc fieri. Effractor esse voluit nescio quis: novit lex judicis quia contra legem fecit; novit lex judicis ubi illum ponat: ordinat illum optime. Ille quidem male vixit: sed non male ordinavit lex. Ex effractore erit metallicus: de opere metallici quanta opera construuntur? Illius poena damnati ornamenta sunt civitatis. Sic ergo Deus novit ubi te ponat. Noli putare quia turbas consilium Dei, si perversus esse volueris. Qui creare te noverat, ordinare te non novit? Bonum est ibi ut illuc coneris, ut bono loco ponaris. Quid dictum est de Juda ab Apostolo? Abiit in locum suum 19Act. I, 25 . Operante utique divina providentia, quia per malam voluntatem malus esse voluit, non autem Deus malum ordinando fecit. Sed quia ipse malus peccator esse voluit, fecit quod voluit, sed passus est quod noluit. In eo quod fecit quod voluit, peccatum ejus deprehenditur: in eo quod passus est quod noluit, ordo Dei laudatur.