Apostoli pugna contra concupiscentiam nobis proponitur ne desperemus. Non ergo quod vult agit Apostolus; quia vult non concupiscere, et tamen concupiscit; ideo non quod vult agit. Numquid illa concupiscentia mala trahebat Apostolum subjugatum ad fornicationem et adulteria? Absit. Non ascendant tales cogitationes in cor nostrum. Luctabatur, non subjugabatur. Sed quia nolebat nec hoc habere contra quod luctaretur, ideo dicebat: Non quod volo, ago. Concupiscere nolo, et concupisco. Non ergo quod volo, ago; sed tamen concupiscentiae non consentio. Non enim aliter diceret, Concupiscentias carnis ne perfeceritis; si eas ipse perficeret. Sed constituit tibi ante oculos pugnam suam, ne timeres tuam. Si enim hoc non dixisset beatus Apostolus, quando videres moveri concupiscentiam in membris tuis, cui tu non consentires; tamen cum eam moveri videres, forsitan de te desperares et diceres: Si ad Deum pertinerem, sic non moverer. Vide Apostolum pugnantem, et noli te facere desperantem. Video aliam legem, inquit, in membris meis repugnantem legi mentis meae. Et quia nolo ut repugnet: caro enim mea est, ego ipse sum, pars mea est: Non quod volo ago; sed quod odi malum, hoc ago; quia concupisco.