Sancta Ecclesia catholica quae. Inventa meretrix et facta virgo. Mariae similis, et parit et virgo est. Jam quod sequitur ad nos pertinet, Sanctam Ecclesiam. Sancta Ecclesia nos sumus: sed non sic dixi, Nos, quasi ecce qui hic sumus, qui me modo audistis. Quotquot hic sumus, Deo propitio, Christiani fideles in hac ecclesia, id est, in ista civitate, quotquot sunt in ista regione, quotquot sunt in ista provincia, quotquot sunt et trans mare, quotquot sunt et in toto orbe terrarum: quoniam a solis ortu usque ad occasum laudatur nomen Domini 8Psal. CXII, 3. Sic se habet Ecclesia catholica mater nostra vera, vera illius sponsi conjux. Honoremus eam, quia tanti Domini matrona est. Et quid dicam? Magna est sponsi et singularis dignatio; meretricem invenit, virginem fecit. Quia meretrix fuit, non debet negare, ne obliviscatur misericordiam liberantis. Quomodo non erat meretrix, quando post idola et daemonia fornicabatur? Fornicatio cordis in omnibus fuit: in paucis carne, in omnibus corde. Et venit, et virginem fecit. Ecclesiam virginem fecit. In fide virgo est. In carne paucas habet virgines sanctimoniales: in fide omnes virgines debet habere et feminas, et viros. Ibi enim debet esse castitas et puritas et sanctitas. Nam vultis nosse quam virgo sit? Apostolum Paulum audite, amicum sponsi audite zelantem sponso, non sibi. Aptavi vos, inquit, uni viro. Ecclesiae dicebat: et cui Ecclesiae? Quocumque Litterae illae pervenire potuerunt. Aptavi vos uni viro virginem castam exhibere Christo. Timeo autem, dixit, ne sicut serpens Evam decepit astutia sua. Serpens ille numquid corporaliter concubuit cum Eva? Et tamen virginitatem cordis ejus exstinxit. Hoc timeo, dicit, ne corrumpantur mentes vestrae a castitate, quae est in Christo 9II Cor. XI, 2, 3 . Virgo est ergo Ecclesia: virgo est, virgo sit. Caveat seductorem, ne inveniat corruptorem. Virgo est Ecclesia. Dicturus es mihi forte: Si virgo est, quomodo parit filios? Aut si non parit filios, quomodo dedimus nomina nostra, ut de ejus visceribus nasceremur? Respondeo: Et virgo est, et parit. Mariam imitatur, quae Dominum peperit. Numquid non virgo sancta Maria et peperit, et virgo permansit? Sic et Ecclesia, et parit, et virgo est. Et si consideres, Christum parit: quia membra ejus sunt qui baptizantur. Vos estis, inquit Apostolus, corpus Christi et membra 10I Cor. XII, 27 . Si ergo membra Christi parit, Mariae simillima est.