Post resurrectionem vita aeterna in visione Dei. Quando se demonstraturus est dilectoribus suis? Post resurrectionem corporis, quando tolletur impius, ne videat claritatem Dei. Tunc enim, cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est 14I Joan. III, 2 . Ipsa est vita aeterna. Nam totum quidquid dicebamus, nihil est ad illam vitam. Quia vivimus, quid est? Quia salvi sumus, quid est? Quia videbimus Deum: magnum. Ipsa est vita aeterna: ipse hoc dixit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum 15Joan. XVII, 3 . Haec est vita aeterna, ut cognoscant, videant, capiant, norint quod crediderant, percipiant quod nondum capere poterant. Jam videat mens quod oculus non viderat, nec auris audierat, nec in cor hominis ascenderat: hoc illis dicetur in fine, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Ibunt ergo illi mali in ambustionem aeternam. Justi autem quo? In vitam aeternam 16Matth. XXV, 34, 46 . Quid est vita aeterna? Haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.