Mirabilis ortus Christi ex virgine. Justitia ortu Christi nobis allata. Dies ergo ille, Verbum Dei, dies qui lucet Angelis, dies qui lucet in illa unde peregrinamur patria, vestivit se carne, natusque est de Maria virgine. Mirabiliter natus. Quid mirabilius virginis partu? Concipit, et virgo est; parit, et virgo est. Creatus est de ea quam creavit: attulit ei fecunditatem, non corrupit ejus integritatem. Maria unde? Ex Adam. Adam unde? De terra. Si Maria de Adam, et Adam de terra; ergo et Maria terra. Si autem Maria terra, agnoscamus quod cantamus, Veritas de terra orta est. Quale nobis beneficium praestitit? Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit 3Psal. LXXXIV, 12 . Judaei enim, sicut dicit Apostolus, ignorantes Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecit. Unde potest homo esse justus? a semetipso? Quis pauper sibi dat panem? Quis nudus cooperitur, nisi acceperit vestem? Unde justitia? Quae justitia sine fide? Justus enim ex fide vivit 4Rom. I, 17 . Qui sine fide se dicit justum, mentitur. Quoniam mentitur in quo non est fides; si vult dicere verum, convertat se ad veritatem. Longe enim veritas erat, quae de terra orta est. Dormiebas, venit ad te: gravi opprimebaris somno, excitavit te: viam tibi fecit per se, ne perderet te. Ergo, Veritas de terra orta est, quia Christus de virgine natus est: justitia de coelo prospexit, ut per justitiam homines resipiscerent, qui per injustitiam desipuerunt.