TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Tria excellentia. Concordia rara, quare. Prima lectio divinorum eloquiorum, de libro qui appellatur Ecclesiasticus, commendavit nobis tria quaedam excellentia et consideratione dignissima, concordiam fratrum, et amorem proximorum, et virum ac mulierem sibi consentientes. Bona haec sunt plane, jucunda et laudabilia in rebus humanis; sed in divinis rebus multo potentiora. Quis est enim qui non congaudet concordibus fratribus? Et quod dolendum est, in rebus humanis tam magna res rara est: res ab omnibus laudatur, a paucissimis custoditur. Beati qui in se ipsis amplectuntur, quod etiam in aliis laudare coguntur. Nulli fratres non laudant concordantes fratres. Et unde fratres concordes esse difficile est? Quia litigant de terra, quia volunt esse terra. Audivit enim ab initio peccator homo, Terra es, et in terram ibis 1Gen. III, 19 . Unde discutiamus et perscrutemur vocem, quam justus debet audire a contrario. Si enim recte dictum est peccatori, Terra es, et in terram ibis; recte dicitur justo, Coelum es, et in coelum ibis. Aut non sunt justi coeli, cum de Evangelistis apertissime dictum sit, Coeli enarrant gloriam Dei? Et quidem quia de ipsis dictum est, consequentia satis edocent. Et opera, inquit, manuum ejus annuntiat firmamentum. Quos dixit coelos, ipsos dixit firmamentum. Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Quaeris quorum, et non invenis nisi coelorum. Dictum ergo de Apostolis, dictum de annuntiatoribus veritatis. Unde sequitur, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum 2Psal. XVIII, 2-5 . Quando in eos venit Spiritus sanctus, et coepit Deus habitare coelum quod fecit de terra, locuti sunt, implente et donante Spiritu sancto, linguis omnium gentium. Inde dictum, Non sunt loquelae, neque sermones, quorum non audiantur voces eorum. Et quia inde missi sunt ad praedicationem Evangelii per omnes gentes, In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Quorum? Coelorum, quibus recte dicitur, Coelum es, et in coelum ibis: sicut recte peccatori, Terra es, et in terram ibis.

Notes

  1. 1. Gen. III, 19
  2. 2. Psal. XVIII, 2-5