Timor Dei in Scripturis quam crebro commendatus. Multa nobis, fratres, de Dei timore praecepta sunt, et quam sit utile timere Deum, innumerabiliter divina eloquia sonuerunt. Ex qua uberrima copia pauca me commemorantem, et ad ea, quantum pro temporis brevitate potuero, disserentem libenter advertite. Quis non sapientem se esse laetetur, aut si nondum est, esse desideret? Sed quid dicit Scriptura? Initium sapientiae timor Domini 1Psal. CX, 10 . Quem non regnare delectet? Sed audiamus quid in Psalmo Spiritus moneat: Et nunc, reges, intelligite; erudimini, qui judicatis terram: servite Domino in timore, et exultate ei cum tremore 2Psal. II, 10, 11 . Unde et Apostolus dicit: Cum timore et tremore vestram ipsorum salutem operamini 3Philipp. II, 12 . Legimus etiam scriptum, Concupisti sapientiam, serva justitiam, et Dominus praebebit illam tibi. Multos enim reperimus negligentissimos justitiae, et avidissimos sapientiae. Hos docet Scriptura divina pervenire non posse ad id quod appetunt, nisi servando quod negligunt. Serva, inquit, justitiam, et praebebit illam tibi Dominus, quam concupisti sapientiam. Quis autem potest, nisi Deum timeat, servare justitiam? Dicit enim alio loco, Nam qui sine timore est, non poterit justificari 4Eccli. I, 16, 33, 28 . Porro si Dominus non praebet sapientiam, nisi servanti justitiam, qui autem sine timore est, non poterit justificari: recurritur ad illam sententiam, Initium sapientiae timor Domini.