Petrus praedicitur passurus quod non volet. Quid tamen Dominus Petro praenuntiavit, unde est festus hic dies? « Cum esses junior, inquit, praecingebas te, et ibas quo velles: cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis » 2Id. XXI, 18. Ubi est, « Tecum ero usque ad mortem » 3Luc. XXII, 33? ubi est, « Animam meam pro te ponam? » Ecce formidabis, ecce negabis, ecce plorabis; et pro quo mori timuisti, resurget, et firmaberis. Quid enim mirum, quia timuit Petrus, antequam resurgeret Christus? Ecce jam resurrexit Christus, jam apparet veritas animae et carnis, jam quod est in promisso, firmatur exemplo. Videtur Dominus vivus post crucem, post mortem, post sepulcrum. Parum est quod videtur: tangitur, contrectatur, probatur. Fecit cum discipulis quadraginta dies, intrans et exiens, manducans et bibens, non egestate, sed potestate; non necessitate, sed charitate: manducans et bibens, non esuriendo, nec sitiendo, sed docendo et monstrando. Probatus verus et verax, ascendit in coelum, mittit Spiritum sanctum, implet credentes et orantes, mittit praedicantes. Et tamen post haec omnia, Petrum alius praecingit, et fert quo ipse non vult. Quod volebas quando Dominus praedicebat, tunc velles quando sequi debebas.