TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Beata vita ab omnibus appetitur. Primo generaliter audite omnium philosophorum commune studium, in quo studio communi habuerunt quinque divisiones et differentias sententiarum propriarum. Communiter omnes philosophi studendo, quaerendo, disputando, vivendo appetiverunt apprehendere vitam beatam. Haec una fuit causa philosophandi: sed puto quod etiam hoc philosophi nobiscum commune habent. Si enim a vobis quaeram quare in Christum credideritis, quare christiani facti fueritis; veraciter mihi omnis homo respondet: Propter vitam beatam. Appetitio igitur beatae vitae philosophis Christianisque communis est. Sed res tam consona ubi inveniri possit, inde quaestio est, deinde discretio. Nam vitam beatam appetere, vitam beatam velle, vitam beatam concupiscere, desiderare, sectari, omnium hominum esse arbitror. Unde me video parum dixisse hunc appetitum beatae vitae philosophis Christianisque communem: debui enim dicere, omnium hominum, prorsus omnium bonorum et malorum. Nam et qui bonus est, ideo bonus est ut beatus sit; et qui malus est, malus non esset, nisi inde se beatum esse posse speraret. De bonis facilis quaestio est, quod beatam vitam quaerant, inde boni sint. De malis forte aliqui dubitant, utrum et ipsi beatam vitam quaerant. Sed si separatos malos et a bonis discretos interrogare possem et dicere, Vultis beati esse? nemo diceret, Nolo. Verbi gratia, pone aliquem furem: quaero ab illo, Quare furtum facis? Ut habeam, inquit, quod non habebam. Quare vis habere quod non habebas? Quia miserum est non habere. Si ergo miserum est non habere, beatum putat habere. Sed in eo impudens est et errat, quia de malo vult beatus fieri. Bonum est enim omnibus beatum esse. Unde ergo ille perversus? Quia bonum quaerit et malum facit. Quid quaerit ergo? Quid aspirat cupiditas malorum ad mercedem bonorum? Beata vita merces bonorum est: bonitas opus est, beatitudo merces est. Deus opus jubet, mercedem proponit: dicit, Hoc fac, et hoc accipies. Ille autem malus respondet nobis: Nisi male fecero, beatus non ero. Tanquam dicat aliquis: Ad bonum non pervenio, nisi malus fuero. Non vides quia bonum et malum contraria sunt? Bonum quaeris, et malum facis? In contrarium curris; quando pervenis?