Cur Jechonias bis numeretur. Intendat Sanctitas vestra rem mysticam et dulcem: fateor vobis gustatum cordis mei; unde credo quia cum protulero, et gustaveritis, idipsum renuntiabitis. Intendite ergo. A Jechonia ipso incipiente numero tertii intervalli, usque ad Dominum Jesum Christum fiunt quatuordecim: quia Jechonias ille et finalis superioris intervalli, et initialis sequentis intervalli bis numeratur. Sed dixerit aliquis: Quare Jechonias bis numeratur? Nihil gestum est antea in populo Israel, quod non esset mysterium futurorum. Jechonias quidem non irrationabiliter bis numeratur: quia et si sit terminus inter duos agros, vel lapis, vel discretio aliqua maceriae, et ille qui est ex hac parte, usque ad ipsam maceriam metitur, et ille qui ex altera parte est, ab ipsa iterum sumit exordium metiendi. Sed quare hoc non factum est in prima connexione intervalli, ubi ab Abraham numeramus quatuordecim generationes usque ad David, et alias quatuordecim non repetito David, sed a Salomone incipimus numerare, reddenda causa est, quae magnum continet sacramentum. Intendat Sanctitas vestra. Tunc facta est transmigratio in Babyloniam, quando in locum patris sui defuncti Jechonias rex constitutus est. Ablatum est ei regnum, et alius constitutus est in locum ejus. Sed tamen vivente Jechonia facta est transmigratio ad Gentes. Nulla enim culpa Jechoniae dicitur, quare sit regno privatus: sed magis illorum peccata inducuntur, qui ei successerunt. Sequitur ergo captivitas, itur in Babyloniam. Non eunt soli mali; sed cum his pergunt etiam sancti. In illa captivitate erat Ezechiel propheta, in illa erat Daniel; ibi erant tres pueri inter flammas nobilitati. Ierunt autem secundum prophetiam Jeremiae prophetae.