TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Curiositate sensuum nihil opus est ad salutem. Unde autem tanquam occasio nata est Domino, ut de ista coena loqueretur? Dixerat unus de discumbentibus (in convivio enim erat, quo fuerat invitatus): Beati qui manducant panem in regno Dei. Quasi in longinqua iste suspirabat, et ipse panis ante illum discumbebat. Quis est panis de regno Dei, nisi qui dicit, Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi 6Joan. VI, 41 ? Noli parare fauces, sed cor. Inde commendata est ista coena. Ecce credimus in Christum, cum fide accipimus. In accipiendo novimus quid cogitemus. Modicum accipimus, et in corde saginamur. Non ergo quod videtur, sed quod creditur, pascit. Non ergo etiam sensum illum externum quaesivimus; nec diximus, Crediderint qui Dominum ipsum resurgentem, si verum est quod dicitur, viderunt oculis, manibus palpaverunt: nos non tangimus, quare credimus? Si talia cogitaremus, quinque illis jugis boum a coena impediremur. Ut noveritis, fratres, istorum quinque sensuum, non delectationem, quae permulcet et ingerit voluptatem, sed curiositatem quamdam notatam fuisse, non ait, Quinque juga boum emi, eo pascere illa; sed, eo probare illa. Qui vult probare, per juga boum non vult dubitare, quomodo sanctus Thomas per juga noluit dubitare. Videam, tangam, digitos mittam. Ecce, inquit, digitos tuos mitte per latus meum, et noli esse incredulus. Occisus sum propter te: per locum quem vis tangere, sanguinem fudi, ut redimerem te; et adhuc dubitas de me, nisi tetigeris me? Ecce et hoc praesto, ecce et hoc exhibeo: tange et crede; inveni locum vulneris, sana vulnus dubitationis.

Notes

  1. 6. Joan. VI, 41