Fortassis dicant, non de Verbo Dei dictum esse, In principio fecit Deus coelum et terram. Fac esse, non in principio, quod est unicus Filius Dei; sed in principio temporis dictum intelligatur quod scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram: non quia jam erat tempus, antequam esset ulla creatura (non enim vel tempus esse coaeternum quisquam dixerit Deo, qui est conditor temporum), sed ut cum coelo et terra esse coeperit tempus. Si ergo quisque sic intelligat, cognoscens duntaxat creaturae Creatorisque distantiam, ne coaeternum Deo qui fecit, dicat esse quod fecit; certe vel in illo verbo elucebit numerus personarum, ubi dictum est, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et, Fecit Deus hominem ad imaginem Dei 5Gen. I, 26, 27 . Quanquam etiamsi non appareret, et sub unitatis appellatione Trinitas intelligentibus insinuaretur; non ideo contrarium principio Geneseos, Evangelii principium videri debuit prudentibus: non enim videri nisi imprudentibus potuit. Habemus enim talium in Scripturis locutionum innumera exempla. Ipse Dominus loquens ait: Ego autem dico vobis, non jurare omnino, neque per coelum, quia sedes Dei est; neque per terram, quia scabellum est pedum ejus 6Matth. V, 34 et 35 . Numquid propterea quia ibi se non nominat, fortasse negaturi sunt quod sedeat Christus in coelo? Item dicit Apostolus, O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ipsius! Quis enim cognovit sensum Domini? aut quis consiliarius illi fuit? aut quis prior dedit ei, et retribuetur ei? Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia: ipsi gloria in saecula saeculorum 7Rom. XI, 33-36 . Etiam hic Filii mentio nominatim non facta est. Unum dicit esse Apostolus Deum et Dominum, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. Cur ergo isti Moysen sibi elegerunt, quem Joanni evangelistae opponerent, Paulum autem apostolum ei opponere noluerunt? Quia scilicet imperitis hominibus duo Testamenta persuadere voluerunt esse contraria; ut uno teste utantur, alterum respuant. Hoc enim profitetur error ipsorum. Nam si esset alius, cujus item dementissimus furor ipsum Novum Testamentum sibi contrarium apud imperitos conaretur ostendere; quid aliud ageret, nisi quemadmodum isti Moysen et Joannem, ita ille Paulum et Joannem, tanquam inimicos rixantesque proponeret? Sicut autem sincerissima et verissima fides commendat Pauli Joannisque concordiam; et in eo quod beatus Paulus ait, Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, non solum Patrem, sed et Filium et Spiritum sanctum docet intelligi: sic Moysi et Joannis pacem intuens, in eo quod Moyses dixit, In principio fecit Deus coelum et terram, si principium accipit temporis, nihil aliud in eo quod dictum est, Deus, nisi Trinitatis unitatem agnoscit; aut principium in quo fecit Deus coelum et terram, ipsum Filium incunctanter amplectitur. Multa sunt alia quae secundum has regulas locutionis divinarum Scripturarum commemorare possimus: sed ne oneremus memoriam Sanctitatis vestrae, ista commemorasse suffecerit. Caetera vos ipsos quaerere, vel cum Scripturae leguntur, advertere, atque inter vos considerare concorditer et pertractare adhortamur. Conversi, etc.