TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quadraginta dies ante, et quinquaginta post Pascha. Carnalis festorum celebratio. Perfecta beatitudo. Satis esse arbitror expositum grande mysterium. Sed scitis quod ad nos pertinet bene operari tempore quadragesimo, ut possimus Dominum laudare in quinquagesimo. Ideo quadraginta illos dies, antequam vigilemus, in labore et jejunio et abstinentia celebramus: significant enim praesentiam hujus temporis. Post resurrectionem autem Domini, quia isti dies significant laetitiam sempiternam (nondum hoc sunt, sed hoc significant: in mysterio res est, fratres, nondum in effectu: non enim quando celebratur Pascha, crucifigitur Dominus: sed quomodo praeterita anniversaria celebratione significamus, sic et futura quae nondum sunt): isto ergo tempore relaxantur jejunia; significat enim numerus dierum istorum quietem futuram. Sed videte, fratres, ne per multam ebriositatem quasi permissi magna effusione, carnaliter volentes celebrare istos dies, non mereamini quod significant in sempiternum cum Angelis celebrare. Forte enim quemcumque ebrium reprehendero, dicturus est: Tu nobis tractasti quia isti dies laetitiam sempiternam significant; tu nobis insinuasti quia hoc tempus gaudium angelicum et coeleste praenuntiat: non ergo debui mecum bene facere? Utinam bene, et non male. Significat enim tibi gaudium, si fueris templum Dei. Si autem immunditia vinolentiae impleas templum Dei, sonat tibi Apostolus, Quisquis templum Dei corruperit, corrumpet illum Deus 16I Cor. III, 17 . Sit hoc conscriptum in cordibus Sanctitatis vestrae, meliorem esse hominem minus intelligentem et melius viventem, quam multum intelligentem et non bene viventem. Plenitudo quidem est et beatitudo perfecta, ut cito quisque intelligat et bene vivat: sed si forte utrumque non potest, melius est bene vivere, quam cito intelligere. Qui enim bene vivit, meretur amplius intelligere: qui male vivit, et quod intelligit perdet. Sic dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem nan habet, et id quod videtur habere, auferetur ab eo 17Matth. XXV, 29 .

Notes

  1. 16. I Cor. III, 17
  2. 17. Matth. XXV, 29