Gradus ex Isaia septem comparantur ad octo beatitudines Evangelii.--Beati enim pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum 8Matth. V, 3 . Ipsi sunt in convalle humiles, ipsi in tremore, cor contritum et humiliatum sacrificant Deo: unde ascendunt ad pietatem, ut non resistant voluntati ejus, sive in sermonibus ejus, ubi non capiunt sensum ejus; sive in ordine ipso et gubernatione creaturae, cum pleraque aliter accidunt, quam privata hominis voluntas exposcit: ibi quippe dicendum est, Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, Pater 9Id. XXVI, 39 . Beati enim mansueti, quoniam ipsi haereditate possidebunt terram 10Id. V, 4 : non terram morientium, sed terram de qua dictum est, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 11Psal. CXLI, 6 . Ab ista quippe pietate merebuntur scientiae gradum, ut noverint non solum mala praeteritorum peccatorum suorum, de quibus in primo gradu poenitentiae dolore fleverunt, sed etiam in quo malo sint hujus mortalitatis et peregrinationis a Domino, etiam cum felicitas saecularis arridet. Nam ideo scriptum est, Qui apponit scientiam, apponit et dolorem 12Eccle. I, 18 . Beati enim lugentes, quoniam ipsi consolabuntur. Inde assurgunt ad fortitudinem, ut mundus eis crucifigatur, et ipsi mundo, ut in hujus vitae perversitate et abundantia iniquitatis charitas non refrigescat; sed toleretur fames sitisque justitiae, donec ad ejus saturitatem veniatur in illa immortalitate sanctorum, et societate Angelorum. Beati enim qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur 13Matth. V, 5, 6 . Verumtamen propter inquietudinem tentationum, et quod dictum est, Vae mundo ab scandalis 14Id. XVIII, 7 ; si qua forte delicta minutatim furtimque subrepunt, quibus humana praeoccupatur infirmitas, consilium deesse non debet. Neque enim tantum potest in ista mortali vita ille fortitudinis gradus, ut qui cum astutissimo adversario continua certatione confligit, non aliquando feriatur: maxime per tentationes linguae, ubi si dixerit quis fratri suo, Fatue; reus erit gehennae ignis 15Id. V, 22 . Quod est ergo consilium, nisi quod Dominus dicit, Dimittite, et dimittetur vobis 16Luc. VI, 37 ? Et ideo sicut in gradibus quos per Isaiam discimus, quintum est consilium; sic in Evangelio in illis beatitudinis laudibus quinto loco ponitur, Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Sextus est apud Isaiam intellectus: ubi ab omni falsitate carnalis vanitatis corda mundantur, ut pura intentio dirigatur in finem. Propterea sexto loco etiam Dominus dixit, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt 17Matth. V, 7, 8 . Cum vero ad finem perventum fuerit, jam consistitur, jam requiescitur, jam secura pace triumphatur. Et quis finis, nisi Deus Christus? Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti 18Rom. X, 4 . Et sapientia Dei quis, nisi Christus? Et filius Dei quis, nisi Christus? In illo ergo sapientes, et in illo filii Dei fiunt, quicumque fiunt: et haec est pax plena atque perpetua. Ideo cum apud Isaiam sit septima sapientia sursum versus ascendentibus, unde coepit ipse ad nos docendo descendere; septimo etiam loco Dominus qui nos erigit, posuit, Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Has igitur promissiones habentes, et his gradibus tendentes ad Dominum, omnia mundi hujus aspera et dura toleremus, nec nos ejus frangat saevitia, qua victa in aeterna pace gaudebimus. Ad hoc nos enim jam demonstrato fine cohortatur octava sententia, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam, quoniam ipsorum est regnum coelorum 19Matth. V, 9, 10 .
Sermones
Notes
- 8. Matth. V, 3
- 9. Id. XXVI, 39
- 10. Id. V, 4
- 11. Psal. CXLI, 6
- 12. Eccle. I, 18
- 13. Matth. V, 5, 6
- 14. Id. XVIII, 7
- 15. Id. V, 22
- 16. Luc. VI, 37
- 17. Matth. V, 7, 8
- 18. Rom. X, 4
- 19. Matth. V, 9, 10