TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Transitus maris Rubri figura Baptismi. Hinc itaque, dilectissimi, nullus fidelium dubitaverit, transitum illius populi per mare Rubrum figuram fuisse Baptismi nostri: ut a diabolo et angelis ejus, qui nos tanquam Pharao et Aegyptii, luto carnis obnoxios velut laterum operibus atterebant, duce Domino nostro Jesu Christo, cujus tunc figuram Moyses gerebat, per Baptismum liberati, Cantemus Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem projecit in mare. Nobis enim mortui sunt, qui nobis jam dominari non possunt: quoniam ipsa delicta nostra, quae nos illi subditos fecerant, lavacro gratiae sanctae liberatis nobis, tanquam in mari submersa atque deleta sunt. Cantemus ergo Domino: gloriose enim magnificatus est; equum et equitem projecit in mare, superbiam et superbum delevit in Baptismo. Jam quippe humilis subditus Deo cantat hoc canticum. Nam superbo gloriam suam quaerenti, et se magnificanti, non est gloriose magnificatus Dominus. Justificatus autem impius, credendo in eum qui justificat impium, ut deputetur fides ejus ad justitiam 2Rom. IV, 5, ut justus ex fide vivat 3Id. I, 17; ne ignorans Dei justitiam, et suam volens constituere, justitiae Dei non sit subjectus 4Id. X, 3; verissime cantat adjutorem et protectorem sibi Dominum in salutem, Deum suum, quem honorificat. Neque enim est ex illis elatis, qui cognoscentes Deum, non sicut Deum honorificaverunt 5Id. I, 21. Dicit itaque, Deus patris mei. Deus est enim patris Abraham, qui credidit Deo, et deputatum est illi ad justitiam 6Id. IV, 3. Et ideo parvuli, non de nostra justitia praesumentes, sed de ipsius gratia, magnificamus Dominum, quoniam ipse conterit pugnas, qui pax est nostra. Et ideo Dominus nomen est illi: cui dicimus apud Isaiam, Posside nos 7Isai. XXVI, 13 . Dominus nomen est illi. Non eramus, et fecit nos: perieramus, et invenit nos: vendideramus nos, et emit nos. Dominus nomen est illi. Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare. Et exaltationes saeculares, et catervas innumerabilium peccatorum, quae in nobis diabolo militabant, delevit in Baptismo. Ternos stratores curribus imposuerat, qui nos timore doloris, timore humiliationis, timore mortis, persequendo terrebant. Haec omnia submersa sunt in Rubro mari, quia illi consepulti sumus per Baptismum in mortem 8Rom. VI, 4, qui pro nobis flagellatus, exhonoratus, et occisus est. Ita Rubro pelago omnes hostes operuit, qui cruenta morte, qua nostra peccata consumerentur, Baptismum consecravit. Quod si hostes nostri devenerint in profundum tanquam lapis, illos solos possidet, et cum illis solis est duritia diaboli, de quibus scriptum est, Peccator cum in profundum venerit malorum, contemnit (Prov. XVIII, 3) . Non enim credunt dimitti sibi posse quae fecerunt: et ea desperatione gravius altiusque merguntur. Sed, Dextera tua, Domine, glorificata est in virtute; dextera manus tua, Domine, confregit inimicos; et multitudine majestatis tuae, Domine, contrivisti adversarios. Misisti quippe iram tuam, et comedit eos tanquam stipulam. Timuimus enim te nascentem, et credidimus in te, et omnia delicta nostra consumpta sunt. Nam quare per spiritum irae Domini divisa est aqua, et gelaverunt tanquam murus aquae, gelaverunt fluctus in medio mari; cum in ista divisione aquae, gelantibus fluctibus, via patuerit populo liberato? Cur ergo non potius per spiritum misericordiae Domini divisa est aqua; nisi quia terror irae Dei, quam contemnit ille peccator, qui venit ad profundum malorum, ipse compellit ad Baptismum, ut per aquam non praefocantem, sed transeuntes per viam liberemur? Dixit inimicus, Persequar, et comprehendam; partibor spolia, et replebo animam meam; interficiam gladio meo, dominabitur manus mea. Neque intelligit inimicus vim dominici Sacramenti, quae est in Baptismo salutari, eis qui credunt et sperant in eum: et adhuc putat etiam dominari baptizatis posse peccata, quoniam carnis fragilitate tentantur, nesciens ubi, et quando, et quomodo perficiatur plena totius hominis renovatio, quae in Baptismo inchoatur, et praesignatur, et spe certissima jam tenetur. Tunc enim et mortale hoc induet immortalitatem, et evacuato penitus omni principatu et potestate, erit Deus omnia in omnibus 9I Cor. XV, 53, 54, 24, 28. Nunc autem, quamdiu corpus, quod corrumpitur, aggravat animam 10Sap. IX, 15, dicit inimicus, Persequar, et comprehendam. Sed misisti spiritum tuum, et operuit eos mare. Modo non dicitur spiritus irae Dei, quando mare operuit inimicos: et paulo ante dictum est, per spiritum irae tuae divisa est aqua; cum per hoc potius transiens Dei populus liberatus sit. Sed nimirum videtur Deus non irasci, cui sunt impunita peccata, et magis ingravescit. Unde plumbo comparatus in profunda descendit, tanto magis, quanto magis videt eos qui per fidem justificati sunt, et pro spe futurae vitae praesentia mala tolerant, in laboribus vivere, in quibus eos perferendis confirmat Spiritus Dei. Misit ergo Deus Spiritum suum ad consolandos et exercendos in laboribus justos; et operuit mare impios, non solum putantes nihil interesse inter se et illos; sed potius aestimantes illis esse iratum Deum, qui tantis tribulationibus affligerentur, sibi autem propitium, qui tantis prosperitatibus laetarentur. Ita descenderunt tanquam plumbum in aquam validissimam. Quis similis tibi in diis, Domine? quis similis tibi? gloriosus in sanctis, qui non gloriantur in se: mirabilis in majestatibus, qui facis prodigia. Haec enim quae tunc facta sunt, futurum aliquid praenuntiabant, quoniam figurae nostrae fuerunt. Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra. Nullum certe Aegyptiorum illo tempore terrae hiatus absorbuit; aqua cooperti sunt, in mari perierunt. Quid est ergo, Extendisti dexteram tuam, transvoravit eos terra? An recte intelligimus dexteram Dei eum, de quo Isaias dicit, Et brachium Domini cui revelatum est 11Isai. LIII, 1 ? Ipse est enim unicus Filius, cui non pepercit Pater, sed pro omnibus nobis tradidit illum 12Rom. VIII, 32. Atque ita in cruce extendit manum suam dexteram, et transvoravit impios terra, cum se victores, et illum contemptibilem putabant. Terra enim tradita est in manus impii, et faciem judicium ejus operuit 13Job IX, 24 , id est, divinitatem ejus. Ita gubernavit Dominus populum suum, tanquam illo ligno portatum, ubi terra, id est, caro Domini extenta impios transvoravit. Neque enim navi transivit populus mare, ut gubernasti proprie diceretur. Sed gubernasti justitia tua populum tuum, non praesumentem de justitia sua, sed ex fide viventem sub gratia tua: populum tuum hunc, quem liberasti. Novit enim Dominus qui sunt ejus 14II Tim. II, 19.

Notes

  1. 2. Rom. IV, 5
  2. 3. Id. I, 17
  3. 4. Id. X, 3
  4. 5. Id. I, 21
  5. 6. Id. IV, 3
  6. 7. Isai. XXVI, 13
  7. 8. Rom. VI, 4
  8. 9. I Cor. XV, 53, 54, 24, 28
  9. 10. Sap. IX, 15
  10. 11. Isai. LIII, 1
  11. 12. Rom. VIII, 32
  12. 13. Job IX, 24
  13. 14. II Tim. II, 19