TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Quadragenarius numerus in jejunio Moysi, Eliae et Christi. Quadragesima ante Pascha. Quinquaginta dies post Pascha. Redeamus ergo ad rem. Perfectio justitiae quadragenario numero demonstratur. Quid est quadragenarium numerum implere? Continere se ab amore hujus saeculi. Continentia a rebus temporalibus, ne perniciose amentur, quasi jejunare est ab isto saeculo. Ideo Dominus quadraginta diebus jejunavit 26Id. IV, 2, et Moyses 27Exod. XXXIV, 28, et Elias 28III Reg. XIX, 8. Qui ergo dedit servis jejunare posse quadraginta diebus, non potuit octoginta vel centum jejunare? Quare noluit amplius quam dederat servis, nisi quia in ipso quadragenario numero est mysterium jejunii, continere ab isto saeculo? Quid est hoc dicere? Quod ait Apostolus: Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo 29Galat. VI, 14 . Ipse ergo implet numerum quadragenarium. Et quid ostendit Dominus? Quia hoc Moyses fecit, hoc Elias, hoc Christus, hoc et Lex, hoc et Prophetae, hoc et Evangelium docet: ne aliud putes esse in Lege, aliud in Prophetis, aliud in Evangelio. Omnes Scripturae nihil te aliud docent, nisi continentiam ab amore saeculi, ut amor tuus currat in Deum. Figuratur quia hoc docet Lex, quadraginta diebus jejunavit Moyses. Figuratur quia hoc docent Prophetae, quadraginta diebus jejunavit Elias. Figuratur quia hoc docet Evangelium, quadraginta diebus jejunavit Dominus. Ideo et in monte ipsi tres apparuerunt, Dominus in medio, Moyses et Elias a lateribus. Quare? Quia ipsum Evangelium testimonium habet a Lege et Prophetis 30Rom. III, 21. Quare autem in quadragenario numero est perfectio justitiae? In Psalterio dictum est: Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decem chordarum psallam tibi 31Psal. CXLIII, 9 . Quod significat decem praecepta Legis, quam Dominus non venit solvere, sed adimplere. Ipsa autem Lex per orbem terrarum, quatuor angulos habere constat, orientem, occidentem, meridianum, et aquilonem, sicut dicit Scriptura. Unde et vas, quod portabat figurata omnia animalia, quod demonstratum est Petro, quando dictum est, Macta, et manduca 32Act. X, 11-13 , ut ostenderentur Gentes crediturae et intraturae in corpus Ecclesiae, sicut quod manducamus in corpus nostrum intrat, quatuor lineis dimissum est de coelo (ipsae sunt quatuor partes orbis terrarum), totum orbem crediturum ostendit. Ergo in quadragenario numero continentia a saeculo est. Haec est Legis plenitudo: Legis autem plenitudo charitas. Ideo ante Pascha quadraginta diebus jejunamus. Signum enim est ante Pascha vitae hujus nostrae laboriosae, ubi in laboribus et aerumnis, et continentia implemus Legem. Post Pascha autem, id est, resurrectionis Domini dies celebramus, significantes resurrectionem nostram. Ideo quinquaginta dies celebrantur: quia denarii merces additur quadragenario, et fit quinquagenarius. Quomodo est merces denarius? Non legistis quia qui ad vineam conducti sunt, sive illi qui prima, sive qui sexta, sive qui novissima hora, non potuerunt accipere nisi denarium 33Matth. XX, 1-10. Justitiae nostrae cum addita fuerit merces ejus, in quinquagenario erimus. Jam tunc non nobis vacabit nisi laudare Deum. Ideo per illos dies Alleluia dicimus. Alleluia enim laus Dei est. In ista fragilitate mortalitatis, in isto quadragenario hic, velut ante resurrectionem, gemamus in orationibus, ut tunc laudemus. Modo tempus est desiderandi, tunc tempus erit amplectendi et fruendi. Non deficiamus in tempore quadragenario, ut gaudeamus in tempore quinquagenario.

Notes

  1. 26. Id. IV, 2
  2. 27. Exod. XXXIV, 28
  3. 28. III Reg. XIX, 8
  4. 29. Galat. VI, 14
  5. 30. Rom. III, 21
  6. 31. Psal. CXLIII, 9
  7. 32. Act. X, 11-13
  8. 33. Matth. XX, 1-10