Jugum Christi in speciem durum. Mirum quibusdam videtur, fratres mei, cum audiunt Dominum dicentem, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quoniam mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum lene est, et sarcina mea levis est: et considerant eos qui jugum ipsum intrepida cervice subierunt et illam sarcinam mansuetissimis humeris acceperunt, tantis agitari et exerceri difficultatibus hujus saeculi, ut non a laboribus ad quietem, sed a quiete ad laborem vocati videantur; cum et Apostolus dicat, Omnes qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patientur 1II Tim. III, 12 . Ait ergo aliquis: Quomodo jugum lene est, et sarcina levis, quandoquidem illud jugum et sarcinam ferre, nihil est aliud, quam pie vivere in Christo? Et quomodo dicitur, Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ac non potius dicitur, Venite, qui vacatis, ut laboretis? Nam et vacantes invenit, quos conduxit in vineam, ut ferrent aestum diei 2Matth. XX, 3-7. Et sub illo jugo leni et sarcina levi, audimus Apostolum dicere: In omnibus commendantes nosmetipsos, tanquam Dei ministros, in multa patienta, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis etc., 3II Cor. VI, 4. Et alio loco in eadem Epistola: A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi. Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui 4Id. XI, 24, 25 : et caetera pericula quae numerari quidem possunt, sed tolerari, nisi Spiritu sancto juvante, non possunt.