Christi verba ad discipulos, ad nos pariter spectant. Nam ista omnia facile est intelligere de Judaeis. Sed cavendum est, ne cum illos nimis attendimus, a nobis oculos auferamus. Discipulis enim suis Dominus loquebatur: et utique quod illis loquebatur, et nobis posteris loquebatur. Neque enim ad illos solos pertinet quod ait, Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi 1Matth. XXVIII, 20 : sed ad omnes etiam postea futuros Christianos, et usque in finem saeculi proventuros. Loquens ergo illis ait, Cavete a fermento Pharisaeorum. Tunc putaverunt ideo Dominum dixisse hoc, quia panes non tulerant: non intellexerunt, quia Cavete a fermento Pharisaeorum, hoc dictum est, Cavete a doctrina Pharisaeorum 2Id. XVI, 6-12. Quae fuit doctrina Pharisaeorum, nisi quam modo audistis? Gloriam ab invicem quaerentes, gloriam ab invicem exspectantes, et gloriam quae a solo Deo est, non quaerentes. De his apostolus Paulus ita dicit: Testimonium eis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam. Zelum, inquit, Dei habent: novi, scio, apud illos fui, talis fui. Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Quid est hoc, Apostole, non secundum scientiam? Expone nobis quam commendes scientiam, quam doleas in illis non esse, et in nobis velis esse. Secutus adjunxit, et quod clausum posuerat, aperuit. Quid est, Zelum Dei habent, sed non secundum scientiam? Ignorantes enim Dei justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti 3Rom. X, 2, 3 . Ignorare ergo Dei justitiam et suam velle constituere, hoc est, gloriam ab invicem exspectare et gloriam quae a solo Deo est non requirere, hoc est fermentum Pharisaeorum. Ab hoc cavere Dominus jubet. Si servis jubet, et Dominus jubet, caveamus; ne audiamus, Utquid mihi dicitis, Domine, Domine, et non facitis quae dico 4Luc. VI, 46 ?