Oratio fulcienda jejunio et eleemosyna. Duo genera eleemosynarum. In paupere pascitur Deus. Nemo pauper in altero eleemosynae genere. Sed orationibus nostris, quibus ad Deum facilius volando perveniant, eleemosynis et jejuniis pennas pietatis addamus. Hinc autem intelligit animus christianus, quantum remotus esse debet a fraude alienae rei; quando sentit simile esse fraudi, si superflua sua non tribuerit indigenti. Dominus dicit: Date et dabitur vobis; dimittite et dimittetur vobis 2Luc. VI, 37 et 38 . Haec duo genera eleemosynarum, tribuendi et ignoscendi, clementer et ferventer operemur; qui nobis a Domino ut bona tribuantur, et mala non retribuantur, oramus. Date, inquit, et dabitur vobis. Quid verius, quid justius; ut qui dare detrectat, se fraudet ipse, nec accipiat? Si impudenter agricola quaerit messem, ubi se novit non praemisisse semen; quanto impudentius quaerit Deum divitem dantem, qui hominem pauperem noluit exaudire poscentem? In paupere enim se pasci voluit, qui non esurit. Deum ergo nostrum egentem non spernamus in paupere, ut egentes satiemur in divite. Habemus egentes, et egemus: demus ergo, ut accipiamus. Verumtamen quid est quod damus? Et pro isto exiguo, visibili, temporali atque terreno, quid est quod accipere desideramus? Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit 3I Cor. II, 9 . Nisi ipse promitteret, impudentiae fuisset dare ista, et accipere velle illa: et nolle dare nec ista: quae tamen ista nec ipsa haberemus, nisi dante illo qui exhortatur ut demus. Qua igitur fronte in utrisque speramus dantem, si in minimis contemnimus imperantem? Dimittite, et dimittetur vobis. Hoc est, Ignoscite, et ignoscetur vobis. Conservus conservo reconcilietur; ne juste servus a Domino puniatur. In hoc genere eleemosynae, nullus est pauper. Potest hoc facere ut in aeternum vivat, etiam qui ad tempus non habet unde vivat. Gratis datur, dando cumulatur, quae non consumitur, nisi quando non erogatur. Cujus ergo usque ad hos dies inimicitiae perdurarunt, confundantur atque finiantur. Finiantur, ne finiant: non teneantur, ne teneant: perimantur per redemptorem, ne perimant retentorem.