TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Locus Apostoli male intelligentibus periculosus. Lectio divina quae de apostoli Pauli Epistola recitata est, quotiescumque legitur, timendum est ne male intellecta det hominibus occasionem quaerentibus occasionem. Proclives sunt quippe homines ad peccandum, et vix se tenent. Ubi ergo audierint Apostolum dicentem, Non enim quod volo, facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago; agunt malum, et quasi displicentes sibi quia agunt malum, putant se Apostolo esse similes, qui dixit: Non enim quod volo, facio bonum; sed quod nolo malum, hoc ago. Nonnunquam ergo legitur, et tunc nobis ingerit necessitatem disputandi, ne homines male sumentes salubrem cibum vertant in venenum. Sit ergo intenta Charitas vestra, donec quod Dominus donaverit, dicam vobis: ut ubi me forte laborare videritis in difficultate alicujus obscuritatis, adjuvetis me affectu pietatis.