Martyr non in ipso, sed in Domino laudandus. Diei tam grati laetique solemnitas, et coronae tanti Martyris tam felix et jucunda festivitas, sermonem a me debitum flagitat. Sed tantam sarcinam orationes illius mecum portant; ut si quid minus quam debetur, exsolvero, non me despiciat loquentem vobis, sed omnes reficiat precando pro vobis. Faciam sane quod ei certum mihi est esse gratissimum, ut eum in Domino laudem, cum de illo Dominum laudo. Mitis enim erat, etiam cum vitae hujus turbidae ac procellosae pericula in variis tentationibus sustinebat, et Deo cantare vir ille bene noverat corde veraci, Audiant mansueti, et laetentur 1Psal. XXXIII, 3 . Et nunc relicta terra morientium, beatus possidet terram viventium. Hic enim de illis erat, de quibus dictum est, Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram 2Matth. V, 4 . Sed quam terram, nisi de qua dicitur Deo, Spes mea es tu, portio mea in terra viventium 3Psal. CXLI, 6 ? Aut si terra viventium non est, nisi corpus resurgentium, ex terra sumptum et in coelestem gloriam commutatum; non ille adhuc gemens in infirmitate mortalitatis hujus, cui manere in carne non fuit optimum, sed necessarium propter nos; sed solutus atque liberatus a nexu et debiti et vinculi cum Christo quietus exspectat redemptionem corporis sui. Qui enim vivae suae carnis tentatione non victus est, de sepultae reparatione securus est.