Pro lapidatoribus suis cur genu fixo orat. Et pro Judaeis, pro lapidatoribus suis, pro cruentis cordibus, pro crudelibus animis quomodo oravit? Genu fixit. Tanta humilitas Stephani, magnus reatus est illius populi. Pro se stans rogavit, pro illis genu fixit. Illos sibi praeposuit? Absit: non est credendum. Diligebat inimicos: sed de proximo dictum est, Diliges proximum tuum sicut te ipsum 2Matth. XXII, 39 . Quare ergo genu fixit? Quia sciebat se pro sceleratis orare; et quanto erant illi maligniores, tanto se difficilius exaudiri. Dominus in cruce pendens, Pater, inquit, ignosce illis: Stephanus sub lapidibus genu fixo, Domine, ne statuas illis hoc delictum 3Act. VII . Secutus est vestigia pastoris sui, tanquam bona ovis: bonus agnus secutus est Agnum, cujus sanguis tulit peccatum mundi. Implevit quod ait apostolus Petrus: Christus pro nobis passus est, relinquens nobis exemplum, ut sequamur vestigia ejus 4I Petr. II, 21 .