TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Peccatum puniendum aut a Deo aut ab homine poenitente. Quid est, odio habere mala tua? Poenitendo confiteri peccata tua. Omnis enim poenitens, et peccata sua poenitendo confitens, irascitur sibi; et quodam modo poenitendo vindicat in se quod displicet sibi. Deus enim odit peccatum. Si et tu oderis in te quod et Deus odit, interim aliqua voluntate conjungeris Deo, dum hoc in te odisti quod odit et Deus. Saevi in te, ut Deus intercedat tibi, et non damnet te. Peccatum enim sine dubitatione puniendum est: hoc debetur peccato, punitio, damnatio. Puniendum est peccatum, aut a te, aut ab ipso. Si punitur a te, tunc punietur sine te: si vero a te non punitur, tecum punitur. Confitemini ergo Domino, quoniam bonus est. Laudate quantum potestis, amate quantum potestis: effundite coram illo corda vestra, Deus adjutor noster 7Psal. LXII, 9; quoniam bonus est.

Notes

  1. 7. Psal. LXII, 9