Confidit super eam cor viri ejus. Plane confidit, et ut confidamus docuit. Commendavit enim Ecclesiam usque ad terminos terrae, per omnes gentes, a mari usque ad mare. Haec si non usque ad finem perseveraverit, non super eam cor viri ejus confidit. Confidit super eam cor viri ejus: praescius confidit, falli non potest qui confidit. Non dictum est, Confidit super eam cor filiorum: poterant enim filii ejus parvuli falli; illius cor nullum mendacium decipit. Verum est ergo, quod confidit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Non quia non quaerit spolia, ideo non indigebit: sed quia multis abundabit. Quae talis est, spoliis non indigebit. Undique spoliat mundum, ubique diffusa; rapit undique tropaea diabolo. Hoc enim ei promisit vir ejus, cui dicit in alio psalmo: Exsulto ego in verbis tuis, sicut qui invenit spolia multa 12Psal. CXVIII, 162 . Quemadmodum spoliis indiget, quae undique rapit, undique trahit, undique acquirit?