Proximus, omnis homo. Quis est, inquit, mihi proximus? Omnis homo proximus tuus est. Nonne duos parentes habuimus omnes? Proxima sunt sibi cujusque generis animalia, columbus columbo, pardus pardo, aspis aspidi, pecus pecori, et non est proximus homo homini? Recolite institutionem creaturae. Dixit Deus, protulerunt aquae; natantia, cetos magnos, pisces, alites, similiaque protulerunt. Numquid de una ave omnes aves? Numquid de uno vulture omnes vultures? Numquid de uno columbo omnes columbi? Numquid de uno colubro omnes colubri? Numquid de una aurata omnes auratae? Numquid de una ove omnes oves? Utique simul terra genera protulit omnia. Ventum est ad hominem, et non protulit terra hominem. Factus est nobis unus pater: nec saltem duo, pater et mater: factus est, inquam, nobis unus pater, nec saltem duo, pater et mater: sed de uno patre una mater; unus de nullo, sed a Deo factus est, et una de illo 14Gen. I et II. Attendite genus nostrum: de uno fonte manavimus; et quia ille unus in amaritudinem versus est, omnes ex oliva oleaster facti sumus. Venit et gratia. Generavit unus ad peccatum et ad mortem, tamen unum genus, tamen proximos sibi omnes; tamen non solum similes, sed etiam cognatos. Venit unus contra unum: contra unum qui sparsit, unus qui colligit. Sic contra unum qui occidit, unus qui vivificat. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, sic in Christo omnes vivificabuntur 15I Cor. XV, 22. Sed quomodo de illo omnis qui nascitur, moritur: sic in Christo omnis qui credit, vivificatur. Sed si habeat vestem nuptialem, si invitetur servandus, non separandus.