In Donatistas non quadrat testimonium Habacuc. --Ergo tu mihi, inquit, expone quid est, Deus ab Africo veniet. Dic totum, et fortassis intelliges. Deus ab Africo veniet, et sanctus de monte umbroso. Tu mihi expone, si jam ab Africa, quomodo de monte umbroso? De Numidia nata est pars Donati: ipsi missi sunt primo in dissensionem, et tumultum, et scandalum, quaerentes ingens vulnus, Numidae miserunt: Secundus Tigisitanus misit; ubi sit Tigisi, notum est. Qui missi sunt clerici, extra congregaverunt ab Ecclesia, ad clericos Carthaginis accedere noluerunt, visitatorem posuerunt, a Lucilla suscepti sunt. Auctor totius hujus mali Numida haereticus fuit. In Numidia, unde ventum est huc cum tanto malo, muscarium vix invenitur, in cupsonibus habitant. Quomodo mons umbrosus Numidia? Dic mihi ergo: noli huc usque recitare, Deus ab Africo; exigo et sequentia, Et sanctus de monte umbroso. Sed ostende mihi partem Donati a Numidia, de monte umbroso venire. Invenis nuda omnia, pingues quidem campos, sed frumentarios: non olivetis fertiles, non caeteris nemoribus amoenos. Unde ergo mons umbrosus in Numidiae partibus, unde hoc scandalum venit?