TheoFonsAux sources de la foi

Sermones

SERM · Augustin · 410 · LA · 2704 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Auri contemptus in propheticis litteris commendatus. Nam de contemptu terreni auri et argenti quae Prophetae dicant, quis adversus divinas voces tam surdus est, ut ignoret? Sic enim illi ad decipiendos homines de Apostolo proferunt quod ait, Radix est autem omnium malorum avaritia: quam quidam sectantes, a fide pererraverunt, et inseruerunt se doloribus multis 16I Tim. VI, 10 , quasi facile invenias aliquem librum veterum Scripturarum, ubi non culpetur avaritia, et digna exsecratione damnetur. Sed quia de auro et argento nunc quaestio est, cur non audiunt prophetam dicentem, Sed et argentum eorum et aurum eorum non poterit liberare eos in die irae Domini 17Ezech. VII, 19 ? Hoc solum si quisquam sitiens audiat, et animae suae medullis infundat, nonne se totum a blandimentis falsae felicitatis alienans, in amplexum Dei, vetere homine exutus ut se immortalitate cooperiat, advocabit? Sed quid jam diutius de hac quaestione tractemus? Credo esse manifestum Charitati vestrae, Manichaeorum sectam non veritate, sed fraude agere, cum imperitis, ut Scripturas non totas totis, novas veteribus praeferant; sed sententias excerpendo, quas velut adversas sibi esse conantur ostendere, ut decipiant imperitos. Nulla est autem de ipso Novo Testamento vel Apostoli Epistola, vel etiam liber Evangelii, de quo non possint ista fieri; ut quibusdam sententiis ipse unus liber sibi videatur esse contrarius, nisi ejus tota contextio diligentissima lectoris intentione tractetur.

Notes

  1. 16. I Tim. VI, 10
  2. 17. Ezech. VII, 19