Sponsae verba ut intelligenda. Sodales, quasi simul edales. Obscurum videtur, obscurum est: quia thalami sacri mysterium est. Ipsa enim dicit, Introduxit me rex in cubiculum suum. Talis cubiculi hoc secretum est. Sed vos qui ab isto cubiculo profani non estis, audite quod estis, et dicite cum illa, si amatis cum illa: amatis autem cum illa, si estis in illa. Dicite omnes, et tamen una dicat, quia unitas dicit: Annuntia mihi, quem dilexit anima mea. Erat enim illis in Deum una anima et cor unum 13Act. IV, 32. Annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie. Quid significat meridies? Magnum fervorem magnumque splendorem. Ergo notum fac mihi qui sint sapientes tui, spiritu ferventes, et doctrina fulgentes. Dexteram tuam notam fac mihi, et eruditos corde in sapientia 14Psal. LXXXIX, 12 . Ipsis inhaeream in corpore tuo, ipsis socier, cum ipsis te fruar. Dic mihi ergo, annuntia mihi ubi pascis, ubi cubas in meridie; ne incurram in eos qui alia de te dicunt, alia de te sentiunt; alia de te credunt, alia de te praedicant: et greges suos habent, et sodales tui sunt; quia de mensa tua vivunt, et mensae tuae Sacramenta pertractant. Sodales enim dicti sunt, quod simul edant, quasi simul edales. Tales exprobrantur in Psalmo: Si enim inimicus meus super me magna locutus fuisset, abscondissem me utique ab eo: et si is qui oderat me, super me magna locutus fuisset absconderem me utique ab eo. Tu vero, unanimis meus, dux meus, et notus meus, qui simul mecum dulces capiebas cibos, in domo Dei ambulavimus cum consensu 15Psal. LIV, 13-15 . Quare contra domum Domini modo cum dissensu, nisi quia ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis 16I Joan. XII, 19? Ideo, o tu, quem dilexit anima mea, ne in tales incidam, sodales tuos, sed quales fuerunt sodales Samson, non servantes amico fidem, sed volentes ejus corrumpere uxorem 17Jud. XIV. Ergo ne in tales incurram, ne fiam super eos, id est, incidam in eos, velut operta, velut latens et obscura, non velut in monte constituta. Annuntia ergo mihi, o quem dilexit anima mea, ubi pascis, ubi cubas in meridie; qui sunt sapientes et fideles, in quibus maxime requiescis: ne forte sicut latens incurram in greges, non tuos, sed sodalium tuorum. Nam tu Petro non dixisti, Pasce oves tuas; sed, Pasce oves meas 18Joan. XXI, 15 .