Resurrectio animae per fidem. Ecce quid tibi dicit Dominus tuus: Veniet hora, inquit, et nunc est. Veniet hora, et ipsa hora nunc est, quando: quid? quando mortui audient vocem Filii Dei; et qui audierint, vivent. Qui ergo non audierint, non vivent. Quid est, qui audierint? Qui obedierint. Quid est, qui audierint? Qui crediderint et obtemperaverint, ipsi vivent. Ergo antequam crederent et obedirent, mortui jacebant: et ambulabant, et mortui erant. Quid valebant, quia ambulabant mortui? Et tamen si quis inter illos moreretur corpore, currerent, sepulcrum pararent, involverent, portarent, sepelirent mortui mortuum: de quibus dictum est, Sine mortuos sepeliant mortuos suos 5Matth. VIII, 22 . Tales mortui sic suscitantur verbo Dei, ut vivant in fide. Qui mortui erant in infidelitate, verbo excitantur. De ipsa hora dixit Dominus, Veniet hora, et nunc est. Verbo enim suo suscitabat mortuos infideles: de quibus dicit Apostolus. Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus 6Ephes. V, 14 . Haec resurrectio mentium est, haec resurrectio interioris hominis est, haec resurrectio animae est.