Oratio in vitae hujus periculis. Ergo ut sermonem nostrum unde coepimus concludamus, oremus, et de Deo praesumamus: vivamus quomodo jubet, et ubi titubamus in ipsa vita, ipsum invocemus, quomodo illum invocaverunt discipuli dicentes, Domine, auge nobis fidem 10Luc. XVII, 5 . Et Petrus praesumpsit, et titubavit: nec tamen contemptus mersus est, sed sublevatus et erectus est. Etenim quod praesumpsit, unde erat? Non de suo erat: de Domini erat. Quomodo? Domine, si tu es, jube me venire ad te super aquam. Ambulabat enim Dominus super aquas. Si tu es, jube me venire ad te super aquam. Scio enim quia si tu es, jubes et fit. Et ille ait, Veni. Descendit in illius jussione, et trepidavit in sua infirmitate. Tamen quando trepidavit, ad illum exclamavit, Domine, inquit, libera me. Tunc Dominus tenuit illi manum, et dixit: Modicae fidei, quare dubitasti? Ipse invitavit, ipse nutantem et titubantem liberavit 11Matth. XIV, 25-31: ut impleretur quod dictum est in Psalmo, Si dicebam, Motus est pes meus; misericordia tua, Domine, adjuvabat me 12Psal. XCIII, 18 .