Israeli in fine credenti visio Dei promissa. Veniet tempus, veniet finis saeculi, et credet totus Israel: non illi qui modo sunt, sed filii ipsorum qui tunc erunt. Nam modo isti per vias suas ambulantes ibunt ad loca sua, transibunt ad damnationem perpetuam. Quando autem factus fuerit unus totus populus, fiet illud quod canimus: Satiabor, dum manifestabitur gloria tua 14Psal. XVI, 15 . Dum venerit promissio, quae nobis promittitur, ut videamus facie ad faciem. Modo videmus per speculum in aenigmate et ex parte: quando autem uterque populus jam purgatus, jam resuscitatus, jam coronatus, jam in immortalem formam et in incorruptionem perpetuam commutatus, videbit Deum facie ad faciem, et jam non erit Jacob, sed solus erit Israel; tunc eum in persona hujus sancti Nathanael videbit Dominus, et dicet, Ecce vere Israelita, in quo dolus non est 15Joan. I, 47 . Quando audis, Ecce vere Israelita; veniat tibi in mentem Israel: cum venerit tibi in mentem Israel, veniat tibi in mentem somnium illius, in quo somnio scalam vidit a terra usque ad coelum, Dominum superincumbentem, Angelos Dei ascendentes et descendentes. Hoc somnium Jacob vidit. Post hoc autem appellatus est Israel: id est, post paululum veniens de Mesopotamia et agens iter. Si ergo Jacob vidit scalam, qui est et Israel appellatus; est autem et Nathanael iste vere Israelita, in quo dolus non est: ideo cum miratus esset quia dixit ei Dominus, Sub arbore fici vidi te; dixit ei, Majus his videbis. Et item dixit ei somnium Jacob. Cui dixit? Ei quem appellavit Israelitam, in quo dolus non esset. Quasi qui diceret: Cujus nomine te appellavi, ipsius somnium in te apparebit; noli festinare mirari, majora horum videbis. Videbitis coelum apertum, et Angelos Dei ascendentes et descendentes ad Filium hominis. Ecce quod vidit Jacob: ecce quare perfudit lapidem oleo Jacob; ecce quare Christum propheta significavit et figuravit Jacob. Illud enim factum prophetia erat.