Latrones a dextris et a sinistris. Quod duo cum illo ab utroque latere crucifixi sunt 5Joan. XIX, 18; ostendit alios sibi dextros, alios sinistros esse passuros: dextros, de quibus dicitur, Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam 6Matth. V, 10 ; sinistros autem, de quibus dicitur, Et si tradidero corpus meum, ut ardeam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest 7I Cor. XIII, 3 .