Solemnitas adventus Spiritus sancti. Hodierni diei solemnitas, Domini Dei magni et magnae gratiae, quae superfusa est super nos recordationem facit. Ideo enim solemnitas celebratur, ne quod semel factum est, de memoria deleatur. Solemnitas enim ab eo quod solet in anno, nomen accepit: quomodo perennitas fluminis dicitur, quia non siccatur aestate, sed per totum annum fluit: ideo perenne, id est, per annum; sic et solemne, quod solet in anno celebrari. Celebramus hodie adventum Spiritus sancti. Dominus enim Spiritum sanctum de coelo misit, quem in terra promisit. Et quia sic promiserat de coelo esse missurum, Non potest ille venire, ait, nisi ego abiero; dum autem abiero, mittam illum ad vos 1Joan. XVI, 7 ; passus est, mortuus est, resurrexit, ascendit: restabat ut impleret quod promisit. Hoc exspectantes discipuli ejus, animae, ut scriptum est, centum viginti 2Act. I, 15, decuplato numero Apostolorum; duodecim enim elegit, et in centum viginti Spiritum misit: hoc ergo promissum exspectantes in una domo erant, orabant: quia desiderabant jam ipsa fide, quod ipsa oratione, ipso spirituali desiderio; utres novi erant, vinum novum de coelo exspectabatur, et venit. Jam enim fuerat magnus botrus ille calcatus et glorificatus. Legimus enim in Evangelio, Spiritus enim nondum erat datus, quia Jesus nondum fuerat glorificatus 3Joan. VII, 39 .