Imperante Christo fit tranquillitas. Quod autem dixi ad iracundiam, hoc tenete regulariter in omnibus tentationibus vestris. Nata est tentatio, ventus est: turbatus es, fluctus est. Excita Christum, loquatur tecum. Quis est hic, quando et venti et mare obediunt ei? Quis est hic, cui obaudit mare? Ipsius est mare, et ipse fecit illud 4Psal. XCIV, 5. Omnia per ipsum facta sunt 5Joan. I, 3. Magis imitare ventos et mare: obtempera Creatori. Sub jussione Christi mare audit, et tu surdus es? Mare audit, et ventus cessat, et tu sufflas? Quid? Dico, facio, fingo: quid est aliud nisi sufflare, et sub verbo Christi nolle cessare? Non vos vincat fluctus in perturbatione cordis vestri. Sed tamen quia homines sumus, si ventus impulerit, si affectum animae nostrae moverit, non desperemus: Christum excitemus, ut in tranquillo navigemus, et ad patriam veniamus. Conversi ad Dominum, etc.