Idem tractatur argumentum. De illis subtilior disputatio est, qui hoc confitentur quod nos, unigenitum Filium aequalem Patri, ejusdem substantiae, aeterno coaeternum; et tamen Donatistae sunt. Dicamus eis: Verbis confitemini, factis negatis. Aliquis enim negat factis. Non omnis qui negat, verbo negat. Plane sunt homines qui factis negant. Interrogemus Apostolum: Omnia inquit, munda mundis; immundis autem et infidelibus nihil est mundum, sed pollutae sunt eorum et mens et conscientia. Confitentur enim Deum se nosse, factis autem negant 5Tit. I, 15, 16 . Quid est, negare factis? Superbire, et schismata facere; non in Deo, sed in homine gloriari. Ita factis negatur Christus: unitatem quippe amat Christus. Postremo ecce quomodo et ipsi Christum negant, ut apertius loquamur. Nos eum dicimus Christum, de quo ait Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est 6Joan. III, 29 . Bonum conjugium, sanctae nuptiae. Sponsus Christus, sponsa Ecclesia. Ab sponso cognoscimus sponsam. Dicat nobis ipse sponsus, quam habet sponsam: dicat, ne fortassis erremus, et invitati ad nuptias sancta vota turbemus: dicat, ostendat primo se ipsum sponsum.